COLLEGIUM

COLLEGIUM
COLLEGIUM
Graece Ε῾ταιρία, Latinis aliter Sodalitas, Sacietas. aliquando Cohors, est legitima trium pluriumve personarum eiusdem conditionis et potestatis consociatio: in qua qui supremus est, olim dicebatur Primicerius, reliqui ordine Secundicerii, a tabulis cereis, quibus tum collegarum nomina
inscribebantur. Haec primum Romae instituit Numa Pompilius, qui tesle Plutarchô, universam multitudinem secundum artificia divisit, ut suum pecuiliare corpus haberent Tibicines, suum Aurifices, Architecti, Tinctores, Sutores, Coriarii, Fabri aerarii, Figuli etc. horum unicuique suos peculiares conventus et religiones praescribens. Habebant hi, ad Rei publ. exemplar, res communes, Arcam et Actorem seu Syndicum, per quem, quod communiter fieri oportebat, expeditum est: Itaque poterant istiusmodi Collegia manumittere, legatum capere et leges sibi ferre, dummodo ne quid ex publicis legibus corrumperetur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. c. 6. De illorum coetu, qui studiis vacaut, cum vox sumitur, idem valet, quod Κοινόβιον Pythagorae, de qua voce vide supra in Coenobium. Istiusmodi Collegiorum historiam, a condito mundo, usque ad principatum Caroli M. pertexui supra, in voce Canonicorum coetus, reliqua hîc subtexturus, Itaque Carolus M. uti universam sere Europam im plevit Episcopatibus Academiisque, ita et de Monasteriis Collegiisque illi prospexit, quae scilicet Ecclesiarum seminaria essent: constituitque ut in singulis Monasteriis ac Episcopiis Scholae essent, ubi iuventus Gramaticam, Musicam, et Arithmericam, Scripturam inprimis sacram, doceretur. Simul variis Collegiis, Academiarum Scholarum que iam fundatarum additamentis ac complementis, ortum ea saecula dedêre. Hinc celebre in Anglia Banchorense tum Coenobium, in quo Philosophorum Christianorum Collegium erat, quorum in numero Columbanus et Gallus recensentur. Et quot non eiusmodi Collegiis iam a multis saeculis, in eodem regno fulsit Oxonium, ut de aliis taceam? Iam ab A. C. 1200. Sorbonae Collegium Robertus Sorbona Theologus, Ludovici VII. Regis, ut quidam volunt, frater, Parisiis primus instituit, pro Scholasticis Theologiae vacaturis: cui tot alia superaccesserunt deinceps, ut iam quinquaginta et quatuor Collegia una numeret Lutetia, Genehr. Eôdem modô Bononiae, Slamanticae, Vallisoleti, Compluti, alibi, instituta Collegia caput extulêre. Inter ipsos Barbaros, Tuneti multa florere dicuntur, in quibus Studiosi Artibus, Medicinae Legibusque operantur. Fesae unum prae ceteris nobile, in quod exstruendum Habu Henon 480000. aureûm expendisse dicitur, etc. Interim, crescentibus opibus, quibus istiusmodi Musarum receptacula pii Principes locupletârunt, zelus ac diligentia remitti, laboris taedium subire, et studiorum corruptioni ansa dari sensim coepit. Quod frigus, circa annum millesimum inprimis initium sumpsit, et circa 1200. fatali quôdam afflatu literas tantum non penitus extinxit. Ab co tempore Philosophia Theologiae permisceri, et Collegia, quae prius Theologica fuêre, Philosophica fieri, ac utraque Theologiae Scholasticae nomine doceri coepit: Apud Graecos Iohanne Damascenô, apud Latinos Petrô Lombardô Auctoribus; quorum hic illum imitatus, circa A. C. 1145. Theologiam in novam methodum redegit, tum Aristoteli et Philosophiae, tum Patribus ac Doctoribus Ecclesiae, eisque non optimae saepe notae nimium tribuens, quô pactô S. Scripturae auctoritas deprimi sensimque e manibus hominum excuti coepit. Successit sequior aetas sub Alberto M. Episcopo Ratisbonensi, qui circa A. C. 1220. Philosophiam Aristorelis non Patribus modo, sed et Scripturae ipsi aequiparavit: A. quo tempore Arstoreles in Religionis iudicem adscitus, et textus eius S. Scripturae vicem in contionibus ad populum non uno in loco subiit. Insecutâ hanc aetatem tertiâ, a durando de S. Portiano ab A. C. 1320. usque ad Gabrielem Biel Spirensem, neque finis neque modus commentandi fuit in Magistrum sententiarum Petrum Lombardum et Aristotelem: donec superiori saeculô in praedicto Biel id docendi genus ex parte exspirare coepit. Haec ante Reformationem cum Coenobiorum Collegiorumque facies esset, non defuêre, qui non votô solum, sed et praesagiô, futuram eorum restaurationem praeciperent. Iohannes Hilten Isenacensis, Franciscanus, qui saeculô 15. floruit, inter alios, praedixisse fertur: Coenobium Vinariense fiet armamentarium, Wittenbergense Granarium, Magdeburgense Schola iuventutis; cui praedictioni etiam suô tempore eventus respondit. Cum Reformatione enim renatis divinis pariter humanisque literis, Monasteria ac Collegia otiosis erepta ventribus, verae pietatis doctrinaeque exercitiis, artium literarumque Scholis ac infucatae iuventutis culturae, aliisque bonis usibus, qui primaevus fundatorum scopus erat, iterum destinata sunt. Testis inter alia, Monasterium Augustinianorum Heidelbergae, quod in Collegium Sapientiae, ad imitationem Collegii Romani, auctoritate Iulii III. aliud hîc agentis, a Friderico II. Electore mutatum est, unde hactenus tot insignes Sapientiae mystae prodiêrunt. Sic Coenobium Fratricellorum, quod Lugduni Batavorum erat, A. C. 1592. in Theologiae Collegium Ecclesiaeque Seminarium versum: Sic Philippus Magnanimus Hassiae Landgrav. in bonarum artium Collegium seu Scholas ac Xenodochia, quidquid antea in tota ditione sua Monasterii veniebat nomine, convertisse legitur, similiter et alibi factum etc. Ita Franc. Burmannus, Orat. inaugur. de Collegiis. Vide et supra in voce Ahbas, it. Canonicorum Coetus, ac infra in Corporati, item Monasteria, et ubi de Sacramentol Iuris Sodal. it voce Synodi Archiereus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Collegĭum — (lat.), 1) bei den Römern jede nicht auf vorübergehende Zwecke berechnete, sondern über das Leben der Mitglieder hinaus dauernde Genossenschaft: a) von gleichem Amte, besonders von Priestern, z.B. C. pontifĭcum, C. augŭrum, C. septemvirorum (C.… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • collegium — (izg. kolégium) m DEFINICIJA v. kolegij SINTAGMA collegium musicum (izg. collegium mȗzikum) glazb. 1. pov. u 17. i 18. st. skupine ljubitelja glazbe koje su muzicirale u intimnom krugu 2. udruge ljubitelja i profesionalnih glazbenika ETIMOLOGIJA… …   Hrvatski jezični portal

  • Collegium — allgemein Versammlung, alsdann Verein, Corporation von mindestens 3 Personen mit bestimmtem Zweck. Wie bei den Römern Genossenschaften der verschiedensten Art, namentlich 4 priesterliche Corporationen, Zünfte und Innungen, die Gesammtheit der… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Collegĭum — (lat.), s. Kollegium; C. de propaganda fide, s. Propaganda; C. Germanicum, s. Collegia nationalia; C. sacrum, heiliger Verein, Versammlung der Kardinäle in Rom; C. sanitatis, Medizinalkollegium …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • collegium — [kə lē′jē əm] n. pl. collegia [kə lē′jēə] or collegiums [L: see COLLEGE] a group of individuals with equal power or authority; esp., an administrative board for a Soviet commissariat …   English World dictionary

  • Collegium — En este artículo sobre historia y derecho se detectaron los siguientes problemas: Necesita ser wikificado conforme a las convenciones de estilo de Wikipedia. Carece de fuentes o referencias que aparezcan en una fuente acreditada …   Wikipedia Español

  • Collegium — Der Begriff Kollegium (Plural: Kollegien) (Gremium) stammt aus dem Lateinischen (Collegium) und bezeichnet eine Gemeinschaft von Personen gleichen Amtes. Kollegien sind Gruppen gleichberechtigter Mitglieder. Das Kollegialprinzip beschreibt in den …   Deutsch Wikipedia

  • Collegium — Col|le|gi|um 〈n.; Gen.: s, Pl.: gia〉 1. = Kollegium 2. Collegium Germanicum 1552 gegründetes deutsches Priesterseminar in Rom 3. Collegium musicum a) 〈i. e. S.〉 Musikvereinigung an Universitäten, bes. im 17. u. 18. Jh. b) 〈i. w. S.〉 Vereinigung… …   Lexikalische Deutsches Wörterbuch

  • collegium — noun (plural collegia or giums) Etymology: modification of Russian kollegiya, from Latin collegium Date: 1917 a group in which each member has approximately equal power and authority …   New Collegiate Dictionary

  • Collegium — Omne collegium est nexum …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”